-
Notifications
You must be signed in to change notification settings - Fork 2
/
pablobarroso.txt
19 lines (10 loc) · 1.82 KB
/
pablobarroso.txt
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
I. Per c a u s a m s u i intelligo id, cuius essentia involvit existentiam, sive id, cuius natura non potest concipi nisi existens.
II. Ea r e s dicitur i n s u o g e n e r e f i n i t a , quae alia eiusdem naturae terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper maius concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.
III. Per s u b s t a n t i a m intelligo id quod in se est et per se concipitur; hoc est id cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat.
IV. Per a t t r i b u t u m intelligo id quod intellectus de substantia percipit tamquam eiusdem essentiam constituens.
V. Per m o d u m intelligo substantiae affectiones, sive id quod in alio est, per quod etiam concipitur.
VI. Per D e u m intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit.
EXPLICATIO. Dico absolute infinitum, non autem in suo genere. Quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus; quod autem absolute infinitum est, ad eius essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit et negationem nullam involvit.
VII. Ea r e s l i b e r a dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur: n e c e s s a r i a autem, vel potius c o a c t a , quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.
VIII. Per a e t e r n i t a t e m intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei aeternae definitione necessario sequi concipitur.
EXPLICATIO. Talis enim existentia, ut aeterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio et fine carere concipiatur.